找歌词就来最浮云

《O Quanta Qualia》歌词

所属专辑: Portals Of Grace 歌手: Azam Ali 时长: 03:59
O Quanta Qualia

[00:00:00] O Quanta Qualia - Azam Ali

[00:00:03] O quanta qualia sunt illa sabbata

[00:00:14] Quae semper celebrat superna curia

[00:00:25] Quae fessis requies quae merces fortibus

[00:00:35] Cum erit omnia deus in omnibus

[00:00:47] Vere Ierusalem est illa civitas

[00:00:59] Cuius pax iugis est summa iucunditas

[00:01:10] Ubi non praevenit rem desiderium

[00:01:21] Nec desiderio minus est praemium

[00:01:34] Quis rex quae curia

[00:01:38] Quale palatium

[00:01:45] Quae pax quae requies

[00:01:50] Quod illud gaudium

[00:01:57] Huius participes exponant gloriam

[00:02:07] Si quantum sentiunt possint exprimere

[00:02:19] Illic ex sabbato succedet sabbatum

[00:02:31] Perpes laetitia sabbatizantium

[00:02:43] Nec ineffabiles cessabunt iubili

[00:02:53] Quos decantabimus et nos et angeli

[00:03:07] Perenni domino perpes sit gloria

[00:03:19] Ex quo sunt per quem sunt in quo sunt omnia

[00:03:32] Ex quo sunt pater est

[00:03:37] Per quem sunt filius

[00:03:42] In quo sunt patris et filii spiritus

随机推荐歌词: